6
            
et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur David huc
      
 
      
            
              7
            
cepit autem David arcem Sion haec est civitas David
      
 
      
            
              8
            
proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum
      
 
      
            
              9
            
habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus
      
 
      
            
              10
            
et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo
      
 
      
            
              11
            
misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et aedificaverunt domum David
      
 
      
            
              12
            
et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israhel
      
 
      
            
              13
            
accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiae
      
 
      
            
              14
            
et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon
      
 
      
            
              15
            
et Ibaar et Helisua et Nepheg
      
 
      
            
              16
            
et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth
      
 
      
            
              17
            
audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israhel et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum audisset David descendit in praesidium
      
 
      
            
              18
            
Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim
      
 
      
            
              19
            
et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua
      
 
      
            
              20
            
venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
      
 
      
            
              21
            
et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et viri eius
      
 
      
            
              22
            
et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim
      
 
      
            
              23
            
consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum
      
 
      
            
              24
            
et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthim
      
 
      
            
              25
            
fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer