14
            
stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
      
 
      
            
              15
            
non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
      
 
      
            
              16
            
sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
      
 
      
            
              17
            
et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
      
 
      
            
              18
            
et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
      
 
      
            
              19
            
et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
      
 
      
            
              20
            
sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
      
 
      
            
              21
            
et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
      
 
      
            
              22
            
viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
      
 
      
            
              23
            
hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
      
 
      
            
              24
            
quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
      
 
      
            
              25
            
David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
      
 
      
            
              26
            
propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
      
 
      
            
              27
            
quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
      
 
      
            
              28
            
notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
      
 
      
            
              29
            
viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
      
 
      
            
              30
            
propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
      
 
      
            
              31
            
providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
      
 
      
            
              32
            
hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
      
 
      
            
              33
            
dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
      
 
      
            
              34
            
non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
      
 
      
            
              35
            
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
      
 
      
            
              36
            
certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
      
 
      
            
              37
            
his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
      
 
      
            
              38
            
Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
      
 
      
            
              39
            
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
      
 
      
            
              40
            
aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava