2
            
de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie
      
 
      
            
              3
            
maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias
      
 
      
            
              4
            
et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
      
 
      
            
              5
            
praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus
      
 
      
            
              6
            
et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus
      
 
      
            
              7
            
in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
      
 
      
            
              8
            
quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat
      
 
      
            
              9
            
et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere
      
 
      
            
              10
            
quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam
      
 
      
            
              11
            
et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates
      
 
      
            
              12
            
in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum
      
 
      
            
              13
            
die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
      
 
      
            
              14
            
omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare
      
 
      
            
              15
            
ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris
      
 
      
            
              16
            
sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi
      
 
      
            
              17
            
eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
      
 
      
            
              18
            
aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me
      
 
      
            
              19
            
unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
      
 
      
            
              20
            
sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes
      
 
      
            
              21
            
hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere
      
 
      
            
              22
            
auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses
      
 
      
            
              23
            
si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus