26
            
angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
      
 
      
            
              27
            
et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
      
 
      
            
              28
            
et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam
      
 
      
            
              29
            
dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum
      
 
      
            
              30
            
adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
      
 
      
            
              31
            
qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
      
 
      
            
              32
            
locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum
      
 
      
            
              33
            
in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
      
 
      
            
              34
            
respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
      
 
      
            
              35
            
aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum
      
 
      
            
              36
            
et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari
      
 
      
      
            
              38
            
et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum
      
 
      
            
              39
            
cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens
      
 
      
            
              40
            
Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream