1
            
in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
      
 
      
            
              2
            
hoc erat in principio apud Deum
      
 
      
            
              3
            
omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
      
 
      
            
              4
            
in ipso vita erat et vita erat lux hominum
      
 
      
            
              5
            
et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
      
 
      
            
              6
            
fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
      
 
      
            
              7
            
hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
      
 
      
            
              8
            
non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
      
 
      
            
              9
            
erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
      
 
      
            
              10
            
in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
      
 
      
            
              11
            
in propria venit et sui eum non receperunt
      
 
      
            
              12
            
quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
      
 
      
            
              13
            
qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
      
 
      
            
              14
            
et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
      
 
      
            
              15
            
Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
      
 
      
            
              16
            
et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
      
 
      
            
              17
            
quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
      
 
      
            
              18
            
Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit