Deuteronomy 21; Deuteronomy 22; Deuteronomy 23

Viewing Multiple Passages

Deuteronomy 21

1 quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus
2 egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum
3 et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomere
4 et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae
5 accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur
6 et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est
7 et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec oculi viderunt
8 propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinis
9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus
10 si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris
11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem
12 introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet ungues
13 et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua
14 sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam
15 si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus
16 volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae
17 sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita
18 si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit
19 adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii
20 dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis
21 lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat
22 quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo
23 non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem
The Latin Vulgate is in the public domain.

Deuteronomy 22

1 non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis sed reduces fratri tuo
2 etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat
3 similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam
4 si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo
5 non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec
6 si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis
7 sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore
8 cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruente
9 non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur
10 non arabis in bove simul et asino
11 non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est
12 funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operieris
13 si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit
14 quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem
15 tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt
16 et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit
17 inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis
18 adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum
19 condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae
20 quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas
21 eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui
22 si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel
23 si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa
24 educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui
25 sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus
26 puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est
27 sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam
28 si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit
29 dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae
30 non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eius
The Latin Vulgate is in the public domain.

Deuteronomy 23

1 non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini
2 non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem
3 Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum
4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tib
5 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
6 non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum
7 non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius
8 qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini
9 quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala
10 si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra
11 et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra
12 habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae
13 gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies
14 quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat t
15 non trades servum domino suo qui ad te confugerit
16 habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum
17 non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel
18 non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum
19 non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam re
20 sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam
21 cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatu
22 si nolueris polliceri absque peccato eris
23 quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es
24 ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum
25 si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes
The Latin Vulgate is in the public domain.