1 canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel
2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi
3 supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam
4 Dominus iustus concidet cervices peccatorum
5 confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion
6 fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit
7 de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit
8 et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini