Psalm 136

1 David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion
2 in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra
3 quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion
4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
5 si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea
6 adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
7 memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea
8 filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis
9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram