Psalm 49

1 psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum
2 ex Sion species decoris eius
3 Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida
4 advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
5 congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia
6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma
7 audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum
8 non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper
9 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos
10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves
11 cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est
12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius
13 numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo
14 immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua
15 et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma
16 peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum
17 tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum
18 si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas
19 os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
20 sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum
21 haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam
22 intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat
23 sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei