Psalm 93

1 psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit
2 exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis
3 usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur
4 effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam
5 populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt
6 viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt
7 et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob
8 intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite
9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat
10 qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
11 Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt
12 beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum
13 ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea
14 quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet
15 quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma
16 quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem
17 nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea
18 si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me
19 secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam
20 numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto
21 captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
22 et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae
23 et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster