1 Esdras 4:38-63

Listen to 1 Esdras 4:38-63
38 et veritas manet et invalescit in aeternum, et vivit et obtinet in saecula saeculorum.
39 nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed quae iusta sunt facit omnibus iniustis ac malignis. et omnes benignantur in operibus eius,
40 et non est in iudicio eius iniquum. eique fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium aevorum. benedictus Deus veritatis.
41 et desiit loquendo. et omnis populus clamaverunt et dixerunt: magna veritas et praevalet.
42 tunc rex ait illi: pete si quid vis amplius quam quae scripta sunt, et dabo tibi, secundum quod inventus es sapientior proximis. et proximus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis.
43 tunc ait regi: memor esto voti quod vovisti aedificare Hierusalem in die qua regnum accepisti,
44 et omnia vasa quae accepta sunt ex Hierusalem remittere, quae separavit Cyrus quando mactavit Babyloniam, et vovit remittere ea ibi.
45 et tu vovisti aedificare templum, quod incenderunt Idumei, quando exterminata est Iudaea a Chaldeis.
46 et nunc hoc est quod postulo a te, domine rex, et quod peto, et haec est maiestas a te quam postulo, ut facias votum quod vovisti Regi caeli ex ore tuo.
47 tunc surgens Darius rex osculatus est illum, et scripsit ei epistulas ad omnes dispensatores et praefectos et purpuratos, ut deducerent eum et eos qui cum illo erant omnes ascendentes aedificare Hierusalem.
48 et omnibus praefectis qui erant in Coelensyria et Foenice et Libano scripsit epistulas, ut transveherent ligna cedrina a Libano in Hierusalem, et ut aedificarent cum eis civitatem.
49 et scripsit omnibus Iudaeis qui ascendebant a regno in Iudaeam pro libertate, omnem potentem et magistratum et praefectum non supervenire ad ianuas ipsorum,
50 et omnem regionem quam obtinuerant esse inmunem eis, et Idumei relinquant castella quae obtinent Iudaeorum,
51 et in structuram templi dari per singulos annos talenta viginti, usque dum peraedificaretur,
52 et super sacrarium holocaustomata ustilari cotidie, sicut habent praeceptum, alia talenta decem offerre per singulos annos,
53 et omnibus qui procedunt a Babylonia condere civitatem ut esset libertas, tam ipsis quam filiis eorum, et omnibus sacerdotibus qui procedunt.
54 scripsit autem et quantitatem et sacram stolam, qua deservirent in ea.
55 et Levitis scripsit dari praebita usque in diem, qua consummabitur domus et Hierusalem extruetur.
56 et omnibus custodientibus civitatem scripsit dari eis sortes et stipendia.
57 et dimisit omnia vasa quae separaverat Cyrus a Babylonia; et omnia quaecumque dixit Cyrus fieri, etiam ipse praecepit fieri et mitti Hierusalem.
58 et cum processisset ille adulescens, elevans faciem in caelum et in Hierusalem benedixit Regem caeli
59 et dixit: abs te est victoria et abs te est sapientia et claritas, et ego tuus servus sum.
60 benedictus es qui dedisti mihi sapientiam, et tibi confiteor, Domine patrum nostrorum.
61 et accepit epistulas, et profectus est in Babyloniam, et venit et nuntiavit fratribus suis omnibus qui fuerunt in Babylonia.
62 et benedixerunt Deum patrum suorum, quoniam dedit illis remissionem et refrigerium,
63 ut ascenderent et aedificarent Hierusalem et templum, ubi nominatum est nomen eius in ipso. et exultabant cum musicis et laetitia diebus septem.
The Latin Vulgate is in the public domain.