37 et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion
38 et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta
39 sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt cinerem
40 et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum
41 tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta
42 et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei
43 et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum inmundum
44 et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret
45 et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud
46 et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis
47 et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius
48 et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et aedem et atria sanctificaverunt
49 et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum
50 et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant et lucebant in templo
51 et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quae fecerunt
52 et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni
53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt
54 secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis
55 et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in caelum ei qui prosperavit eis
56 et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et salutaria laudis
57 et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas
58 et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est obprobrium gentium
59 et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum laetitia et gaudio
60 et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt
61 et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem Idumeae