Ben Sira 43

1 altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae
2 sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi
3 in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris
4 tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos
5 magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter
6 et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi
7 a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione
8 mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione
9 vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens
10 species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus
11 in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis
12 vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo
13 gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum
14 imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui
15 propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves
16 in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis
17 in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus
18 vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus
19 sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius
20 pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor
21 gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli
22 frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis
23 devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem
24 medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum
25 in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus
26 qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur
27 illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum
28 propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia
29 multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus
30 gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua
31 terribilis Dominus et magnus vehementer
32 quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius
33 benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude
34 exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis
35 quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio
36 multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius
37 omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam
The Latin Vulgate is in the public domain.