17
locutus est Dominus ad Mosen dicens
18
loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini
19
ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris
20
si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile
21
homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo
22
si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini
23
bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest
24
omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis
25
de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea
26
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
27
bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino
28
sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis
29
si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis
30
eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus
31
custodite mandata mea et facite ea ego Dominus
32
ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos
33
et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus