21
            
et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare
      
 
      
            
              22
            
et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
      
 
      
            
              23
            
et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
      
 
      
            
              24
            
et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum
      
 
      
            
              25
            
et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
      
 
      
            
              26
            
et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
      
 
      
            
              27
            
cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius
      
 
      
            
              28
            
dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero
      
 
      
            
              29
            
et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga
      
 
      
            
              30
            
et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
      
 
      
            
              31
            
et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit
      
 
      
            
              32
            
et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
      
 
      
            
              33
            
mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
      
 
      
            
              34
            
ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua
      
 
      
            
              35
            
adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
      
 
      
            
              36
            
Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede
      
 
      
            
              37
            
et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi
      
 
      
            
              38
            
et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum
      
 
      
            
              39
            
et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit
      
 
      
            
              40
            
et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens
      
 
      
            
              41
            
et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge
      
 
      
            
              42
            
et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
      
 
      
            
              43
            
et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare