Proverbs 15

1 responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem
2 lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam
3 in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos
4 lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum
5 stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet
6 domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur
7 labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit
8 victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia
9 abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo
10 doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur
11 infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum
12 non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur
13 cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus
14 cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia
15 omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium
16 melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles
17 melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio
18 vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas
19 iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo
20 filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam
21 stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus
22 dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur
23 laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus
24 semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo
25 domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae
26 abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus
27 conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet
28 mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis
29 longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet
30 lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa
31 auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur
32 qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis
33 timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas