Psalm 140

1 psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te
2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum %autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum
8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam