Psalm 144

1 laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi
2 per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi
3 magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis
4 generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt
5 magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt
6 et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt
7 memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt
8 miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors
9 suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius
10 confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi
11 gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur
12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui
13 regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis
14 adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos
15 oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno
16 aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione
17 iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis
18 prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate
19 voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos
20 custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet
21 laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi