Psalm 81

1 psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat
2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma
3 iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate
4 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate
5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae
6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes
7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis
8 surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus