Parallel Bible results for Ezekiel 4

The Latin Vulgate w/ Apocrypha

New International Version

Ezekiel 4

VULA 1 et tu fili hominis sume tibi laterem et pones eum coram te et describes in eo civitatem Hierusalem NIV 1 "Now, son of man, take a clay tablet, put it in front of you and draw the city of Jerusalem on it. VULA 2 et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et conportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro NIV 2 Then lay siege to it: Erect siege works against it, build a ramp up to it, set up camps against it and put battering rams around it. VULA 3 et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam ad eam et erit in obsidionem et circumdabis eam signum est domui Israhel NIV 3 Then take an iron pan, place it as an iron wall between you and the city and turn your face toward it. It will be under siege, and you shall besiege it. This will be a sign to the house of Israel. VULA 4 et tu dormies super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israhel super eo numero dierum quibus dormies super illud et adsumes iniquitatem eorum NIV 4 "Then lie on your left side and put the sin of the house of Israel upon yourself. You are to bear their sin for the number of days you lie on your side. VULA 5 ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies et portabis iniquitatem domus Israhel NIV 5 I have assigned you the same number of days as the years of their sin. So for 390 days you will bear the sin of the house of Israel. VULA 6 et cum conpleveris haec dormies super latus tuum dextrum secundo et adsumes iniquitatem domus Iuda quadraginta diebus diem pro anno diem inquam pro anno dedi tibi NIV 6 "After you have finished this, lie down again, this time on your right side, and bear the sin of the house of Judah. I have assigned you 40 days, a day for each year. VULA 7 et ad obsidionem Hierusalem convertes faciem tuam et brachium tuum erit exertum et prophetabis adversus eam NIV 7 Turn your face toward the siege of Jerusalem and with bared arm prophesy against her. VULA 8 ecce circumdedi te vinculis et non te convertes a latere tuo in latus aliud donec conpleas dies obsidionis tuae NIV 8 I will tie you up with ropes so that you cannot turn from one side to the other until you have finished the days of your siege. VULA 9 et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes illud NIV 9 "Take wheat and barley, beans and lentils, millet and spelt; put them in a storage jar and use them to make bread for yourself. You are to eat it during the 390 days you lie on your side. VULA 10 cibus autem tuus quo vesceris erit in pondere viginti stateres in die a tempore usque ad tempus comedes illud NIV 10 Weigh out twenty shekels of food to eat each day and eat it at set times. VULA 11 et aquam in mensura bibes sextam partem hin a tempore usque ad tempus bibes illud NIV 11 Also measure out a sixth of a hin of water and drink it at set times. VULA 12 et quasi subcinericium hordiacium comedes illud et stercore quod egredietur de homine operies illud in oculis eorum NIV 12 Eat the food as you would a barley cake; bake it in the sight of the people, using human excrement for fuel." VULA 13 et dixit Dominus sic comedent filii Israhel panem suum pollutum inter gentes ad quas eiciam eos NIV 13 The LORD said, "In this way the people of Israel will eat defiled food among the nations where I will drive them." VULA 14 et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro inmunda NIV 14 Then I said, "Not so, Sovereign LORD! I have never defiled myself. From my youth until now I have never eaten anything found dead or torn by wild animals. No unclean meat has ever entered my mouth." VULA 15 et dixit ad me ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis et facies panem tuum in eo NIV 15 "Very well," he said, "I will let you bake your bread over cow manure instead of human excrement." VULA 16 et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent NIV 16 He then said to me: "Son of man, I will cut off the supply of food in Jerusalem. The people will eat rationed food in anxiety and drink rationed water in despair, VULA 17 ut deficientibus pane et aqua corruat unusquisque ad fratrem suum et contabescant in iniquitatibus suis NIV 17 for food and water will be scarce. They will be appalled at the sight of each other and will waste away because of their sin.