Change Translation
- Recent Translations
-
Audio Available
- All Translations
-
Audio Available
2 Samuel 21; 2 Samuel 22
Viewing Multiple Passages
Share
Settings
2 Samuel 21
1
facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas
2
vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae non sunt de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii quippe Israhel iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israhel et Iuda
3
dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini
4
dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius neque volumus ut interficiatur homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis
5
qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israhel
6
dentur nobis septem viri de filiis eius et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo
7
pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul
8
tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi
9
et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione hordei
10
tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem
11
et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia concubina Saul
12
et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelboe
13
et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant
14
sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec
15
factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israhel et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David
16
Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere David
17
praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel
18
secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa
19
tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium
20
quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa
21
blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius Sammaa fratris David
22
hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in manu David et servorum eius
The Latin Vulgate is in the public domain.
2 Samuel 22
1
locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
2
et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
3
Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me
4
laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5
quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me
6
funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
7
in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
8
commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
9
ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo
10
et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11
et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti
12
posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum
13
prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
14
tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
15
misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
16
et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
17
misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
18
liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant
19
praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
20
et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
21
retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
22
quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
23
omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
24
et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
25
et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
26
cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
27
cum electo electus eris et cum perverso perverteris
28
et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
29
quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
30
in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
31
Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
32
quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
33
Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam
34
coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
35
docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
36
dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me
37
dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
38
persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos
39
consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
40
accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
41
inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
42
clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
43
delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
44
salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
45
filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
46
filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
47
vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
48
Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
49
qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me
50
propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
51
magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum
The Latin Vulgate is in the public domain.