6
nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
7
in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
8
erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
9
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
10
ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
11
ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
12
adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
13
nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
14
cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen
15
et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum