1
            
viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem
      
 
      
            
              2
            
cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium
      
 
      
            
              3
            
et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
      
 
      
            
              4
            
qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres
      
 
      
            
              5
            
sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur
      
 
      
            
              6
            
factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
      
 
      
            
              7
            
et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris
      
 
      
            
              8
            
ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris
      
 
      
            
              9
            
et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum
      
 
      
            
              10
            
et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
      
 
      
            
              11
            
et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum
      
 
      
            
              12
            
Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis
      
 
      
            
              13
            
veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum
      
 
      
            
              14
            
at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius
      
 
      
            
              15
            
quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti
      
 
      
            
              16
            
et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius
      
 
      
            
              17
            
factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
      
 
      
            
              18
            
et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
      
 
      
            
              19
            
et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
      
 
      
            
              20
            
et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
      
 
      
            
              21
            
et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te