Ezekiel 20:22

22 averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis earum

Ezekiel 20:22 In-Context

20 et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos et sciatur quia ego Dominus Deus vester
21 et exacerbaverunt me filii in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea quae cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto
22 averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis earum
23 iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras
24 eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum
The Latin Vulgate is in the public domain.