37
cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum
38
ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
39
propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias
40
excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos
41
haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo
42
verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur
43
dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei
44
Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me
45
et qui videt me videt eum qui misit me
46
ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat
47
et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum
48
qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die
49
quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar
50
et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor