Numbers 1; Numbers 2; Mark 3:1-19

Viewing Multiple Passages

Numbers 1

1 locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Aegypto dicens
2 tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini
3 a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israhel et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron
4 eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis
5 quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur
6 de Symeon Salamihel filius Surisaddai
7 de Iuda Naasson filius Aminadab
8 de Isachar Nathanahel filius Suar
9 de Zabulon Heliab filius Helon
10 filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur
11 de Beniamin Abidan filius Gedeonis
12 de Dan Ahiezer filius Amisaddai
13 de Aser Phegihel filius Ochran
14 de Gad Heliasaph filius Duhel
15 de Nepthali Ahira filius Henan
16 hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel
17 quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine
18 et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra
19 sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai
20 de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum
21 quadraginta sex milia quingenti
22 de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum
23 quinquaginta novem milia trecenti
24 de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent
25 quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
26 de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
27 recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti
28 de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent
29 recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti
30 de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
31 quinquaginta septem milia quadringenti
32 de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
33 quadraginta milia quingenti
34 porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere
35 triginta duo milia ducenti
36 de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
37 triginta quinque milia quadringenti
38 de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
39 sexaginta duo milia septingenti
40 de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
41 quadraginta milia et mille quingenti
42 de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
43 quinquaginta tria milia quadringenti
44 hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israhel singulos per domos cognationum suarum
45 fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere
46 sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta
47 Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis
48 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
49 tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel
50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur
51 cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur
52 metabuntur autem castra filii Israhel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum
53 porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii
54 fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat Dominus Mosi

Numbers 2

1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis
3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum
5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar
6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti
7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti
9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur
10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur
11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti
12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti
14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti
20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti
22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti
24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur
25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti
27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti
29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti
31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta
33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi
34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum

Mark 3:1-19

1 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam
2 et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium
4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant
5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi
6 exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
7 et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum
8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
9 et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum
10 multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas
11 et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes
12 tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum
13 et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum
14 et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare
15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia
16 et inposuit Simoni nomen Petrus
17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum