Psalms 123; Psalms 124; Psalms 125; 1 Corinthians 10:1-18

Viewing Multiple Passages

Psalms 123

1 canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel
2 nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines
3 forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos
4 forsitan aqua absorbuisset nos
5 torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem
6 benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum
7 anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus
8 adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram

Psalms 124

1 canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat
2 in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum
3 quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas
4 benefac Domine bonis et rectis corde
5 declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel

Psalms 125

1 canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati
2 tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis
3 magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes
4 converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro
5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent
6 euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos

1 Corinthians 10:1-18

1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
2 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat
13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
14 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris