Psalms 84; Psalms 85; Psalms 86; Romans 12

Viewing Multiple Passages

Psalms 84

1 in finem filiis Core psalmus
2 benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob
3 remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma
4 mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae
5 converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis
6 numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem
7 Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te
8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
9 audiam quid loquatur % in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor
10 verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra
11 misericordia et veritas obviaverunt % sibi; iustitia et pax osculatae sunt
12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
13 etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum
14 iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos

Psalms 85

1 oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam %et; exaudi me quoniam inops et pauper sum ego
2 custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te
3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
4 laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi
5 quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te
6 auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae
7 in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me
8 non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua
9 omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum
10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus
11 deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum
12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum
13 quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori
14 Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo
15 et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax
16 respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae
17 fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me

Psalms 86

1 filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic
5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus
6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma
7 sicut laetantium omnium habitatio in te

Romans 12

1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum
2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei
4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent
5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra
6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes
11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes
12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes
13 necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes
14 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere
15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus
18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes
19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius
21 noli vinci a malo sed vince in bono malum