Psalm 110

1 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione
2 magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius
3 confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi
4 memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus
5 escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui
6 virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo
7 ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium
8 fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate
9 redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius
10 initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum %saeculi;