Psalm 119

1 canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me
2 Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa
3 quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam
4 sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis
5 heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar
6 multum incola fuit anima mea
7 cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me gratis