59
et dixi eis: et vos sancti estis Domino, et vasa quae sunt sancta et aurum et argentum votum est Domino Deo patrum nostrorum.
60
vigilate et custodite, donec tradatis ex plebis praepositis et sacerdotibus et Levitis et principibus civitatum Israhel in Hierusalem in pastoforio domus Domini Dei nostri.
61
et hii qui susceperunt sacerdotes et Levitae aurum et argentum et vasa quae erant in Hierusalem intulerunt in templum Domini.
62
et promovimus a fluvio Thia die duodecima mensis primi, usquequo introivimus in Hierusalem secundum potentem manum Domini Dei nostri, quae super nos erat et liberavit nos ab omnibus inimicis nostris; et venimus in Hierusalem.
63
et cum factus fuisset tertius dies, quarta autem die ponderatum aurum et argentum traditum est in domo Domini Dei nostri Marimoth filio Iori sacerdoti.