93
et cum clamasset Iechonias Ieeli ex filiis Israhel, dixit Ezrae: nos in Dominum peccavimus, quod conlocavimus nobis in matrimonium mulieres alienigenas ex gentibus terrae.
94
et nunc est super omnem Israhel. in his ergo sit iusiurandum ad Dominum, expellere omnes uxores nostras quae ex alienigenis sunt cum filiis earum,
95
sicut tibi decretum est a maioribus secundum legem Domini. exsurgens explica,
96
ad te enim spectat hoc negotium, et nos tecum sumus. viriliter fac.
97
et exsurgens Ezras adiuravit principes sacerdotum et Levitas et omnem Israhel facere secundum haec, et iuraverunt.