17
ubi sunt beneficia quae praestiti vobis? nonne in deserto cum esuriretis et sitiretis proclamastis ad me
18
dicentes: ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos? melius nobis fuerat servire Agyptiis quam mori in deserto hoc.
19
ego dolui gemitos vestros et dedi mannam vobis in escam, panem angelorum manducastis.
20
nonne cum sitiretis petram excidi, et fluxerunt aquae in satietatem? propter aestus folia arborum vos texi.
21
divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et Philistheos a facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc? dicit Dominus.
22
haec dicit Dominus omnipotens: in deserto cum essetis in flumine amaro sitientes et blasphemantes nomen meum,
23
non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aqua dulce feci flumen.
24
quid tibi faciam, Iacob? noluisti me obaudire, Iuda. transferam me ad alias gentes et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea.
25
quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam; petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor vestri.
26
quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia.
27
non quasi me dereliquistis, sed vos ipsos, dicit Dominus.
28
haec dicit Dominus omnipotens: nonne ego vos rogavi ut pater filios et ut mater filias et nutrix parvulos suos.
29
ut essetis mihi in populo et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios et ego vobis in patrem?
30
ita vos collegi ut gallina filios suos sub alas suas. modo autem quid faciam vobis? proiciam vos a facie mea.
31
oblationes mihi cum obtuleritis, avertam faciem meam a vobis; dies enim festos vestros et neomenias et circumcisiones carnis repudiavi.
32
ego misi pueros meos prophetas ad vos, quos acceptos interfecistis et laniastis corpora illorum, quorum sanguinem exquiram, dicit Dominus.
33
haec dicit Dominus omnipotens: domus vestra deserta est, proiciam vos sicut ventus stipulam.
34
et filii procreationem non facient, quoniam mandatum meum vobiscum neglexerunt et quod malum est coram me fecerunt.
35
tradam domus vestras populo venienti. qui me non audientes credunt; quibus signa non ostendi, facient quae praecepi.
36
prophetas non viderunt et memorabuntur antiquitatum eorum.
37
testor populi venientis gratiam, cuius parvuli exultant cum laetitia, me non videntes oculis carnalibus, sed spiritu credent quae dixi.
38
et nunc, pater, aspice cum gloria et vide populum venientem ab oriente.
39
quibus dabo ducatum Abraham, Isaac et Iacob et Osee et Amos et Michae et Iohelis et Abdiae et Ionae
40
et Naum et Abacuc, Sofoniae. Aggei, Zacchariae et Malachiae, qui et angelus Domini vocatus est.