93
secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio.
94
tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est eis qui plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt quae per fidem data est lex.
95
quartus ordo, intellegentes requiem quam nunc in promptuariis eorum congregati requiescent cum silentio multo ab angelis conservati, et quae in novissimis eorum manet gloriam.
96
quintus ordo, exultantes quomodo corruptibile effugerunt nunc, et futurum quomodo hereditatem possidebunt, adhuc autem videntes angustum et labore plenum quo iam liberati sunt et spatiosum incipiunt recipere, frunescentes et inmortales.
97
sextus ordo, quando eis ostendetur quomodo incipiet vultus eorum fulgere sicut sol, et quomodo incipient stellis adsimilari lumini, amodo non corrupti.
98
septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et gaudebunt non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem recipere.
99
hic ordo animarum iustorum, ut amodo adnuntiatur; praedictae viae cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint.
100
et respondi et dixi: ergo dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant de quo mihi dixisti?
101
et dixit mihi: septem diebus erit libertas earum, ut videant in septem diebus qui praedicti sunt sermones, et postea congregabuntur in habitaculis suis.
102
et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra mihi adhuc servo tuo, si in die iudicii iusti impios excusare poterint vel deprecari pro eis Altissimum,
103
si patres pro filiis vel filii pro parentibus, si fratres pro fratribus, si adfines pro proximis, si fidentes pro carissimis.
104
et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum, ut pro eo intellegat aut dormiat aut manducet aut curetur,
105
sic numquam nemo pro aliquo rogabit; omnes enim portabunt unusquisque tunc iniustitias suas aut iustitias.
106
et respondi et dixi: et quomodo invenimus modo, quoniam rogavit primus Abraham propter Sodomitas, et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt,
107
et Iesus qui post eum pro Israhel in diebus Achar, et Samuhel in diebus Saul,
108
et David pro confractione, et Salomon pro eis qui in sanctificationem,
109
et Helias pro his qui pluviam acceperunt et pro mortuo ut viveret,
110
et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib, et multi pro multis?
111
si ergo modo, quando corruptibile increvit et iniustitia multiplicata est, exoraverunt iusti pro impiis quare et tunc sic non erit?
112
et respondit ad me et dixit: praesens saeculum non est finis, gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt qui potuerunt pro invalidis.
113
dies enim iudicii erit finis temporis huius et initium futuri inmortalis temporis, in quo pertransivit corruptela,
114
soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit autem iustitia, orta est veritas.
115
tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus fuerit, neque demergere eum qui vicerit.
116
et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret.
117
quid enim prodest omnibus in praesenti vivere in tristitia et mortuos sperare punitionem?
118
o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus.
119
quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale tempus, nos vero mortalia opera egimus?
120
et quoniam praedicta est nobis perennis spes, nos vero pessime vani facti sumus?
121
et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et securitatis, nos vero male conversati sumus?
122
et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui caste conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus?
123
et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat, in quo est saturitas et medella,