24
ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Iudaeis parentes haberet ac fratres quos morte eius decipi eveniret
25
et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum inlaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem
26
Iudas autem egressus est a Carnio interfectis viginti quinque milibus
27
post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus
28
sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant viginti quinque milia prostraverunt