2 Maccabees 12:44

44 nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis

2 Maccabees 12:44 In-Context

42 atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quae facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt
43 et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans
44 nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis
45 et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam
46 sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato solverentur
The Latin Vulgate is in the public domain.