11
quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis in his quae detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta
12
decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse
13
at ille pro his quae habebat in mandatis a rege dicebat omni genere regiae deferenda
14
constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat trepidatio
15
sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis iactaverunt se et invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret