2 Maccabees 5:23

23 in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri inminebant civibus

2 Maccabees 5:23 In-Context

21 igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se prae superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem
22 reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est
23 in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri inminebant civibus
24 cumque adpositus esset contra Iudaeos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere mulieres ac iuvenes vendere
25 qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Iudaeis arma capere suis praecepit
The Latin Vulgate is in the public domain.