25
solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui liberas Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos
26
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et custodi partem tuam et sanctifica
27
congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster
28
adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia
29
constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses
30
sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium
31
cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi
32
quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est
33
ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia
34
considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum
35
et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat
36
appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi