2 Maccabees 11:17-38

17 Iohannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quae per illos significabantur implerem
18 quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae res permittebat concessit
19 si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo
20 de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum
21 bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta
22 regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiae fratri salutem
23 patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam
24 audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Graecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua
25 volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem
26 bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant
27 ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem
28 si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus
29 adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos
30 his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis
31 ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt
32 misi autem et Menelaum qui vos adloquatur
33 valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima
34 miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem
35 de his quae Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus
36 de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus
37 ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis
38 bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici
The Latin Vulgate is in the public domain.