2 Maccabees 15:10-30

10 et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem
11 singulos autem illorum armavit non clypei et hastae munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos laetificavit
12 erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum
13 post haec apparuisse et alium virum aetate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum
14 respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israhel hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei
15 extendisse autem Hieremiam dexteram et dedisse Iudae gladium aureum dicentem
16 accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israhel
17 exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur
18 erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi
19 sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat pro his qui congressi erant
20 et cum iam omnes sperarent iudicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiae equitesque oportuno in loco conpositi
21 considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in caelum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam
22 dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudae et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque milia
23 et nunc Dominator caelorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui
24 ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum et hic quidem ita peroravit
25 Nicanor autem et qui cum ipso erant cum tubis et canticis admovebant
26 Iudas vero et qui cum eo erant invocato Deo per orationes congressi sunt
27 manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta milia praesentia Dei magnifice delectati
28 cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis
29 facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria voce omnipotentem Dominum benedicebant
30 praecepit autem Iudas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri
The Latin Vulgate is in the public domain.