2 Maccabees 4:22-42

22 et magnifice ab Iasone et civitate susceptus cum facularum luminibus et laudibus ingressus est et inde Foenicen exercitum convertit
23 et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum
24 at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis eius in semet ipsum retorsit summum sacerdotium superponens Iasonem talenta argenti trecenta
25 acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et ferae beluae iram gerens
26 et Iason quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse deceptus profugus in ammaniten expulsus est regionem
27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat praepositus
28 nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat quam ob causam utrique ad regem vocati
29 Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem praelatus est Cypris
30 et cum haec agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere eo quod Antiochidi concubinae regis dono essent dati
31 festinanter itaque rex venit sedare illos relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico
32 ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quaedam vasa templo furatus donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates
33 quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Dafnen
34 unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum iureiurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus iustitiam
35 ob quam causam non solum Iudaei sed et aliae quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta
36 sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Iudaei apud Antiochiam simul et Graeci conquerentes de iniqua nece Oniae
37 contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et modestiam
38 accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci per totam civitatem iubet et eodem loco quo in Onian impietatem commiserat sacrilegum vita privari Domino illi dignam poenam tribuente
39 multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo iam auro exportato
40 turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti coepit duce quodam Tyranno aetate pariter et dementia provecto
41 sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum iacere
42 et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt
The Latin Vulgate is in the public domain.