1
Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias:
2
cuius fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:
3
et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.
4
Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista.
5
Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis:nec eorum quidquam irritum fuit.