4
Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista.
5
Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis:nec eorum quidquam irritum fuit.
6
Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemqueconversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rexaccepit uxorem, et voluit esse reginam.
7
Duo autem dracones: ego sum, et Aman.
8
Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delerenomen Iudaeorum.