Additions to Esther 9:20

20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec, et litteris comprehensa misit ad Iudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,

Additions to Esther 9:20 In-Context

18 At hi, qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die eiusdem mensis in caede versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae.
19 Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec, et litteris comprehensa misit ad Iudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,
21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno sollemni celebrarent honore:
22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
The Latin Vulgate is in the public domain.