42
Nos autem libera manu tua, et adiuva me, nullum aliudauxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
43
et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubileincircumcisorum, et onmis alienigenae.
44
Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae etgloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae,et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebussilentii mei,
45
et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placueritconvivium regis, et non biberim vinum libaminum:
46
et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translatasum usque in praesentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham.
47
Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliamspem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
48
Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochaeus) utingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
49
Memorare (inquit) dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sisin manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem:
50
et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
51
Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui,et circumdata est gloria sua.
52
Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectoremet salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
53
et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis etnimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens:
54
altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia inhumum indumenta sustentans.
55
Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibusoculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
56
Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem,ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis,auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu.
57
Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectorisindicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum superancillulam reclinavit caput.
58
Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinusac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis,donec rediret ad se, his verbis blandiebatur:
59
Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere.
60
Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est.
61
Accede igitur, et tange sceptrum.
62
Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit supercollum eius, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris?
63
Quae respondit: Vidi te domine quasi Angelum Dei,et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae.
64
Valde enim mirabilis es domine, et facies tua plena est gratiarum.
65
Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
66
Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius consolabantur eam.