Jeremiah 41:12

12 et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniae et invenerunt eum ad aquas Multas quae sunt in Gabaon

Jeremiah 41:12 In-Context

10 et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae filio Ahicam et cepit eos Ismahel filius Nathaniae et abiit ut transiret ad filios Ammon
11 audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniae
12 et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniae et invenerunt eum ad aquas Multas quae sunt in Gabaon
13 cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo laetati sunt
14 et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel in Masphat reversusque abiit ad Iohanan filium Caree
The Latin Vulgate is in the public domain.