5
et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
6
fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
7
hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
8
non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
9
erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
10
in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
11
in propria venit et sui eum non receperunt
12
quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
13
qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
14
et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
15
Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
16
et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
17
quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
18
Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
19
et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
20
et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
21
et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
22
dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
23
ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
24
et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
25
et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta