7
responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit
8
cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit
9
et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei
10
dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te
11
respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet
12
exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari
13
Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha
14
erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester
15
illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem
16
tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt
17
et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha
18
ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum
19
scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum
20
hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine
21
dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum