27
et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est
28
nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius
29
et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii
30
non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
31
si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum
32
alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me
33
vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati
34
ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis
35
ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius
36
ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit
37
et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis